Fulgentius

Mitologiae 1.21 (late v AD)

Rationalisation and allegorisation: Perseus as Virtue overcomes the Gorgons as Terrors.

Perseum ferunt Medusae Gorgonae interfectorem. Gorgonas dici uoluerunt tres, quarum prima Stenno, secunda Euriale, tertia Medusa, quarum quia fabulam Lucanus et Ouidius scripserunt poetae grammaticorum scolaribus rudimentis admodum celeberrimi, hanc fabulam referre superfluum duximus. Theocnidus antiquitatum historiographus refert Forcum regem fuisse, qui tres filias locupletes derelinquit. Quarum Medusa maior quae fuerat locuples regnoque colendo fructificandoque ampliauerat — unde et Gorgo dicta est quasi georgigo; nam Grece georgi agricultores dicuntur; serpentino uero capite ideo dicta est, quod astutior fuerit; cuius regnum opimum Perseus inuidens ipsam quidem interemit — ideo uolaticus dicitur, quod nauibus uenerit —, cuius capite id est substantia ablata ditior factus non parua regna obtinuit. Denique et Atlantis regnum inuadens quasi per Gorgonae caput, id est per substantiam eius, eum in montem fugire conpulit, unde in montem conuersus esse dicitur. Tamen quid hac sibi tam subtili sub imagine ornatrix Grecia sentire uoluerit, edicamus. Gorgonas dici uoluerunt tres, id est tria terroris genera; primus quippe terror est qui mentem debilitat, secundus qui profundo quodam terrore mentem spargit, tertius qui non solum mentis intentum, uerum etiam caliginem ingerat uisus — unde et nomina tres Gorgones acceperunt, [prima Stenno,] Stenno enim Grece debilitas dicitur, unde et astenian infirmitatem dicimus, secunda Euriale id est lata profunditas, unde et Homerus [Troien euruaguian] dixit, id est Troiam latas plateas habentem —, itaque Medusam quasi meidusam, quod uidere non possit. Hos ergo terrores Perseus adiuuante Minerua, id est uirtus adiuuante sapientia, interfecit. Ideo auersus uolat, quod uirtus terrorem numquam aspicit. Speculum etiam ferre dicitur, quod omnis terror non solum in corde, sed etiam in figura transeat. De sanguine eius nasci fertur Pegasus in figura famae constitutus; uirtus enim, dum terrorem amputauerit, famam generat; unde et uolare dicitur, quia fama est uolucris. Unde et Tiberianus: ‘Pegasus hinnientem transuolaturus ethram’. Ideo et Musis fontem ungula sua rupisse fertur, quod Musae ad describendum famam heroum aut sequantur proprium aut indicent antiquorum.

DSS no. 66. Translation can be found here.