Valerius Flaccus

Argonautica 2.451-578 (c.80 AD)

The most elaborate surviving account of the Sea-Monster-of-Troy episode.

Alcides Telamonque comes dum litora blando
anfractu sinuosa legunt, vox accidit aures
flebile succedens, cum fracta remurmurat unda.
attoniti pressere gradum vacuumque secuntur
vocis iter. iam certa sonat, desertaque durae
virgo neci quem non hominum superumque vocabat?
acrius hoc instare viri succurrere certi;
qualiter, implevit gemitu cum taurus acerbo
avia frangentem morsu super alta leonem
terga ferens, coit e sparso concita mapali
agrestum manus et caeco clamore coloni.
constitit Alcides, visuque enisus in alta
rupe truces manicas defectaque virginis ora
cernit et ad primos turgentia lumina flexus;
exanimum veluti multa tamen arte coactum
maeret ebur, Pariusve notas et nomina sumit
cum lapis aut liquidi referunt miranda colores.
ductor ait: ‘quod, virgo, tibi nomenque genusque,
quae sors ista, doce, tendunt cur vincula palmas?’
illa tremens tristique oculos deiecta pudore
‘non ego digna malis’ inquit; ‘suprema parentum
dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
nos Ili felix quondam genus, invida donec
Laomedonteos fugeret Fortuna penates.
principio morbi caeloque exacta sereno
temperies, arsere rogis certantibus agri,
cum subitus fragor et fluctus Idaea moventes
cum stabulis nemora: ecce repens consurgere ponto
belua, monstrum ingens; hanc tu nec montibus ullis
nec nostro metire mari. primaeva furenti
huic manus amplexus inter planctusque parentum
deditur. hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon,
virgineam damnare animam sortitaque Lethen
corpora; crudelis scopulis me destinat urna.
verum o iam redeunt Phrygibus si numina tuque
ille ades auguriis promisse et sorte deorum,
iam cui candentes votivo in gramine pascit
cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
adnue meque, precor, defectaque Pergama monstris
eripe, namque potes. neque enim tam lata videbam
pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo.’
auxerat haec locus et facies maestissima capti
litoris et tumuli caelumque, quod incubat urbi,
quale laborantis Nemees iter aut Erymanthi
vidit et infectae miseratus flumina Lernae.
Dat procul interea signum Neptunus, et una
monstriferi mugire sinus Sigeaque pestis
adglomerare fretum, cuius stellantia glauca
lumina nube tremunt, atque ordine curva trisulco
fulmineus quatit ora fragor, pelagoque remenso
cauda redit, passosque sinus rapit ardua cervix.
illam incumbentem per mille volumina pontus
prosequitur lateri adsultans, trepidisque ruentem
litoribus sua cogit hiems. non fluctibus aequis
nubiferi venit unda Noti, non Africus alto
tantus ovat patriisque manus cum plenus habenis
Orion bipedum flatu mare tollit equorum.
ecce ducem placitae furiis crudescere pugnae
surgentemque toris stupet immanemque paratu
Aeacides pulsentque graves ut terga pharetrae.
ille patrem pelagique deos suaque arma precatus
insiluit scopulo, motumque e sedibus aequor
horruit et celsi spatiosa volumina monstri.
qualis ubi a gelidi Boreas convallibus Hebri
tollitur et volucres Riphaea per ardua nubes
praecipitat piceo necdum tenet omnia caelo,
illa simul molem horrificam scopulosaque terga
promovet ingentique umbra subit. intremere Ide
inlidique rates pronaeque resurgere turres.
occupat Alcides arcum totaque pharetrae
nube premit. non illa magis quam sede movetur
magnus Eryx, deferre velint quem vallibus imbres.
iam brevis et telo volucri non utilis aer.
tum vero fremitus vanique insania coepti
et tacitus pudor et rursus pallescere virgo.
proicit arma manu, scopulos vicinaque saxa
respicit, et quantum ventis adiuta vetustas
impulerit pontive fragor, tantum abscidit imi
concutiens a sede maris. iamque agmine toto
pistris adest miseraeque inhiat iam proxima praedae.
stat mediis elatus aquis recipitque ruentem
Alcides saxoque prior surgentia colla
obruit; hinc vastos nodosi roboris ictus
congeminat, fluctus done defertur in imos
iam totis resoluta vadis; Idaeaque mater
et chorus et summis ulularunt collibus Amnes.
protinus e scopulis et opaca valle resurgunt
pastores magnisque petunt clamoribus urbem.
nuntius hinc socios Telamon vocat, ac simul ipsi
horrescunt subitoque vident in sanguine puppem.
nec minus in scopulos crudique cacumina saxi
emicat Alcides vinclisque tenentibus aufert
virgineas de rupe manus aptatque superbis
arma umeris. regem inde petens superabat ovante
litora tuta gradu, qualis per pascua victor
ingreditur, tum colla tumens, tum celsior armis
taurus, ubi adsueti pecoris stabula alta revisit
et patrium nemus et bello quos ultus amores.
Obvia cui contra longis emissa tenebris
turba Phrygum parvumque trahens cum coniuge natum
Laomedon; iam maestus equos, iam debita posci
dona gemit. pars aerii fastigia muri
cingit et ignotis iuvenem mirantur in armis.
illum torva tuens atque acri lubricus astu
rex subit et patrio fatur male laetus amore:
‘maxime Graiugenum, quem non Sigea petentem
litora nec nostrae miserantem funera Troiae
adpulit his fors ipsa locis, si vera parentem
fama Iovem summique tibi genus esse Tonantis,
noster ades iunctisque venis: sator unus et idem
stirpis honos, quamquam longis disiungimur oris.
quot mihi post lacrimas, post quanta piacula patrum
serus ades, quam parva tuis iam gloria factis.
verum age nunc socios fraternis moenibus infer;
crastina lux biiuges stabulis ostendat apertis.’
dixerat haec tacitusque dolos dirumque volutat
corde nefas, clausum ut thalamis somnoque gravatum
immolet et rapta ludat responsa pharetra;
namque bis Herculeis deberi Pergama telis
audierat. Priami sed quis iam vertere regnis
fata queat? manet immotis nox †turica† lustris
et genus Aeneadum et Troiae melioris honores.
‘nos’ ait ‘ad Scythici’ Tirynthius ‘ostia ponti
raptat iter; mox huc vestras revehemur ad oras
donaque dicta feram.’ turn vero plura vocatis
adnuit ille deis. promissa infida tyranni
iam Phryges et miserae flebant discrimina Troiae.

DSS no. 106. Translation can be found here.