Pavacius of le Mans

Saint and Dragon Date of Text Citation Text/edition Language Translation
Pavacius of le Mans and the Dragon of le Mans ix AD Vita S. Pavacii cc.5-7, pp.541 AASS AASS Jul. v, 540-3; BHL no. 6602 Latin  –

Et illi qui perfecte adhuc non credebant, ad perfectam fidem conversi sunt, [Immanem draconem,] & credentes laudabant Dominum ac magnificabant, qui talem potestatem dedit hominibus. Sequente autem tempore, magna pestilentia orta est in prædicto pago Cenomanico, & inter reliqua infinita mala, quidam draco exoritur, qui homines comedebat, & pecora diversi generis deglutiebat. Cujus timor tantus in populo inolevit ut nec etiam usque ad quinque milliaria, in locis in quibus insistere solebat, manere homines, aut conversari auderent. Hinc autem factum est, ut vociferantes viri & mulieres, senes & parvuli, ad sanctum Dei Pavacium confugerent, & flexis poplitibus vociferantes dicerent: Adjuva nos Pastor bone, & misertus esto nostri, quia nisi nobis succurreris, peribimus a dracone: qui omnia nostra devorat, & nos ad devorandum insequitur. Quorum precibus & clamoribus, atque ululatibus sanctus Pavacius motus, deprecatus est Dominum Deum suum, ut succurreret populo sibi commisso, ne periret a dracone. Serpens namque prædictus draco magnus erat, & de ore ejus flamma ignis ebulliebat, ita ut arbusta & reliqua in transitu suo combureret.